- SAMAROBRIVA
- SAMAROBRIVAcaput Ambianorum, olim ab incolis sic dicta. caes. l. 5. Bell. Gall. c. 53. L. Domitiô, Appiô Claudiô Coss. et insequentis anni initio, Caesar ucm tribus Legionibus circum Samarobrivam tribus hibernis hiemare constituit, et totam hiemem ad exercitum manere decrevit. Quô tempore ibidem una cum Caesare erat Trebatius ICtus quem Caesar saepe consuluit. Unde Cicero ad eum, l. 7. Famil. ep. 11. Una mehercule collocutio nostra plus erit, quam omnes Samarobrivae. Claudio Ptolemaeo Σαμαροβρίουα; in tab. Peutingeriana Samarobriva, prope Teuceram Tieure, qui vicus est ad flum. Alreiam: Aethico Samarobrivae, aliquando et Ambiani, appellatur. Nomen autem Gallicum est, et veteri Celtarum lingua, Samari aut Samarae pontem pontesve, significat: ut Briva Isarae, apud Aethicum, Pontem Isarae. Quippe apud eam urbem plures olim fuêre, ut et nunc sunt, pontes ad Samarum: quod flumen Samarum vel Sanaram Gallos, aetate Ciceronis ac Caesaris, vocavisse, nomen tum usitatum Samarobrivae vel Samarobrivarum, indicat; hodie Sumina, corrupte Somonae dicitur. Postea vero urbs, more multarum aliatum Galliae civitatum, propriâ appellatione depositâ, nomen Gentis, cuiuscaput erat, suscepit ac dicta est Ambiani. Vide supta suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.